- URACUM
- URACUMurbs Ducatus Wirtembergici, ad Amerum fluv. Olim sub Comitibus, e quibus Egonis Comitis de Aurach vidua, Agnes filia Bertholdi Ducis Zeringensis nupsit Eberhardo I. Comiti Wirtemberg. Alii Uracum arcem ab Hentico Comite Furstenbergico venditam Ulrico filio Eberhardi perhibent: e cuius posteris Ludovicus fil. Eberhardi III. Ulrico Iuniori fratri cum Stutgardia, parte inferiori Principatus concessâ, superiorem partem obtinuit, Uraci sede electâ; hinc Uracensis lineae auctor. Emit hic a Comitibus Helfensteniis, Balingam, Dutlingam et Blaubeuram, A. C. 1447. primusque monetam cudi fecit. Obiit A. C. 1450. Pater Eberhardi Barbati, cuius in Palaestinam iter A. C. 1468. descripsit Ioachimus Mynsingerus a Frondeck. Fundavit hic Academiam Tubingensem, A. C. 1477. Aurei velleris equitibus ascriptus est, A. C. 1492. Ad cenam, in Comitiis Wormatiensibus, a Principibus Saxoniae invitatus, cum reliqui varia de ditionibus suis prolixe iactarent, de hoc uno gloriatus est, quod in cuiusvis subditi gremio dormire ausit. Obiit A. C. 1493. Eius sepulchro adstans Maximilianus I. Imperator. Latere, dixit, in hoc tumulo talem Principem, cui sapientiâ aliisque virtutibus parem in Imperio nullum noverit. Vide Naucler. Vol. 3. gen. 50. p. 510 E coniuge Barbara Gonzagea Mantuana, nullam reliquit prolem, sed naturalem filium habuit Ludov. a Greiffenstein iuris Doctorem, Naucleri et Capnionis fautorem. Successit in ditionibus Eberhardus Iunior e Familia Stutgardiana, qui captivus Uraci obiit, A. C. 1519. pater communis lineae Ducalis primae et Montispelgardensis, seu Ducalis secundae. Vide Phil. Iacobum Spenerum, Syll. Geneal. Histor. in famil. Wirtemberg.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.